miércoles, 5 de diciembre de 2012

de umbris idearum

Ars memoriae  p. 128

erika noemi ojeda cerón

Pro multiplicatione vero adiectorum non modicam tibi tribuo
facultatem; hoc etenim animadvertens principium unde manat, in aliis
negociis celebrem tibi poteris usum suppeditare: a proportionalibus
enim converti possumus ad alia proportionabilia comperienda.
Habebas ad numerum elementorum triginta vivacissima adiecta,
quae in brevi tibi poterant deservire scriptura; nunc iuvat in immensum
- si fuerit opus - dilatata pagina[m], multiplicare in innumerum
dictionum adiectionem. Etenim incommode succedit si eiusdem formae
eadem numero adiecta saepe saepius reponantur, cum ad internam
scripturam ea requiratur varietas quae minime requiritur ad externam,
ut satis est in hac se praxi exercentibus manifestum.

"En vez aumentar el valor añadido de que no es un pequeño la facultad, al ver esto, y de hecho, este principio de la reflexión es, en las empresas podrán utilizar para proporcionar la celebración: geométrico.Para ello se puede recurrir a información proportionable otro. Tuvo que forzar la adición de la cantidad de elementos de treinta, en poco tiempo fueron capaces de servir a la escritura que usted: ahora ayuda a una inmensa - Si es necesario - enlace de ancho en [m], para multiplicarse en el huésped sinfín de el uso de aumento. Incluso si tiene éxito en la misma forma inapropiada
a menudo identificado uniendo la tienda, con el interior se requiere una variedad de escritura, lo que no es necesario para una externa. Eso es suficiente en la práctica para llevarla a cabo."

memoriam


De lampade combinatoria
Sectio I » Epilogus » Membrum I - p. 298

De iis ergo, quae primo generalissimeque ad artem
istam pertinent, dictum est atque distinctum, allatae
sunt ordinis eorum rationes. Porro licet ex superioribus
multi fuerint rotarum ordines adducti, ex iis tamen omni-
bus quatuor, qui in combinatoriam praxim referuntur,
memoria retinendi sunt: figurae videlicet subiectorum,
absolutorum praedicatorum, respectivorum praedicatorum,
et regularum. Quoniam vero in omni proposito semper
unum iam determinatum designatumque subiectum accipitur,
ideo pro necessitate trium tantummodo figurarum
(quae sunt de iis quae circa subiecta) memoriam promptis-
simam habere oportet; quamvis et usu venire possint per
angulos secundae figurae ad cuiuscunque particularis sub-
iecti propositum caetera omnia adiective capta, ut sit homo
divinus, angelicus, coelestis, imaginativus etc., elementum
divinum, imaginarium, humanum, quantum, iustum etc.,
vel substantive accepta, ubi homo differenter vel concor-
danter vel alio modo sumitur cum omnibus aliis